LEVITAE

LEVITAE
LEVITAE
in genere dicebantur posteri Patriarchae Levi, in specie Ministri sacrorum Sacerdotibus ex eadem fam. sed per Aaronem, oriundis succentutiari, quorum officium Mosis tempore cum in Diserto Israelitae errarent, erat Tabernaculo inservire, hoc modo. Cum tres fuissent filii Levi, Gerschon, Kehath et Merari: Gerschonitarum erat, Num. c. 3. v. 25. Custodia vero filiorum Gerschonis in tentorio conventûs est tabernaculi et ipsius tentorii operimenti eius cum tegmento portae tentorii conventûs. v. 26. Et tapetum ocellatorum atrii cum tegmento portae istius atrii, qui sunt ante ipsum tabernaculum et ante altare circumquaque et funium illius pro toto ministerio eius. Ibid. v. 8. Et custodiant omnia instrumenta tentorii conventûs nempe, custodiam filorum Israelis; exercendo ministerium tabernaculi. Meravitae tandem destinati erant ad portandos asseres. Ibid. v. 31. Custodia vero horum est arcae, mensae et lychnuchi, et altarium instrumentorumque sanctuarii, quibus ministrant ipsum tegumentum, totumque ministerii eius. Postquam vero tempore Davidis Israelitae promissam terram quiete possiderent, et Tabernaculum fixam haberet sedem, Rex Levitarum quibusdam thesauros domûs Dei custodiendos dedit, 1. Par. c. 26. v. 20. Hi quoque Levitae Achiia preaerat thesauris Domûs Dei thesauris inquam rerum sacrarum. Alios, moderatores ac Iudices nonnullos Ianitores, quosdam laudantes Iehovam instrumentis constituit, Idem c. 3. v. 3. et 4. E quibus postremi, Musici alibi dicti, bysso induti leguntur, 2 Par. c. 5. v. 12. divisu in 24. ordines, ut videre est, ex 1 Par. c. 25. v. 3. 6. et 7. quemadmodum et Ianitores sacri, Idem c. 26. v. 1. qui omes sorte lecti munus obibant. Iidem Davidis tempore ab Anno vigesimo aetatis sacris initiabantur, Idem c. 23. v. 26. cum Mosis aevo Annus vigesimus quintus exspectandus esset. Quae, ut exactius noscantur, varii circa illos gradus ac periodi observandae veniunt. Omnes Levitae, a nato uno mense, offerebantur Domino, Num. c. 3. v. 15. Postea a nato viginti quinque Annos, per im positionem manuum, consecrabantur et admittebantur ad militandum militiam in ministerio tentorii conventûs, Idem c. 8. v. 24. Imponebant autem iis manus filii Israelis v. 10. i. e. ut Ghazkuni interpretatur, Primogeniti Israelis, qui erant quasi Eccl. repraesentativa, quo alludens Apost. Eccl. Christi vocat Ecclesiam Primogeintorum, Hebr. c. 12. v. 23. Et eodem tempore, separabis levitas ipsos e medio filiorum Israelis, ut sint mei Levitae, Num. c. 8. v. 14. qua
voce usus est Spiritus S. Actor. c. 13. v. 2. de Barnaba et Paulo. Ita ergo consecrati et ad ministerium sacrum admissi, quinque Annis, usque ad Annum Aet. 30. in rebus ad ministerium pertinentibus exacte erudiebantur: a trigesimo dein usque ad quinquagesimum functionem suam obeuntes, Num. c. 4. v. 3. ad opus faciendum in tentorio conventûs, Postea laborioso quidem Taberiiaculum portandi officio soluti, nihilominus otiosi non agebant: Circa Tabernaculum enim castra metabantur, cantorum officio defungebantur, et iuniores Levitas, velut Epp. ac Inspectores eorum, in sacris instruebant. Ad quos gradus respicere videtur Apost. cum ait 1. Tim. c. 3. v. 13. Nam qui bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirunt, et multam loquendi libertatem per fidem quae est in Christo Iesu. Simile quid in Vestalibus Romanis observavit Dion. Halic. l. 1. p. 62. et l. 2. p. 125. quae in officio suo 30. Annos perdurantes, 10. primis Annis discebant, 10. sequentibus ministrabant, et decem postremis iuniores erudiebant: ita nihil tam sacri, quod simia DEI non imitari conaretur. Vide Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr. l. 1. c. 5. Apud Anastas. Biblioth. Levita Sedis Apostolicae, consecratus
Valentinianus II. Pontif. Rom. antequam Papatum nactus esset, memoratur in Vita eius. Vide Cl. Suicer. Thes. Eccl. in hac voce, ubi Diaconis in Eccl. Christ. id nominis datum passim notat. Hinc Levitonarium, Vide supra Lebeta.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Johann Andreas Michael Nagel — (* 29. September 1710 in Sulzbach; † 29. September 1788 in Altdorf) war ein deutscher Hebraist und Orientalist. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Wirken/Werk 3 Famil …   Deutsch Wikipedia

  • Pseudo-Isidore — is the pseudonym given to the scholar or group of scholars responsible for the Pseudo Isidorean (False) Decretals, the most extensive and influential set of forgeries found in medieval Canon law. The authors were a group of Frankish clerics… …   Wikipedia

  • Pseudo-Isidor — Pseudoisidor (oder pseudoisidorische Dekretalen – Decretales Pseudo Isidorianae) ist der übergreifende Name für die umfangreichste und einflussreichste kirchenrechtliche Fälschung des Mittelalters. Entstanden sind diese Fälschungen im 2. Viertel… …   Deutsch Wikipedia

  • Pseudoisidor — (oder pseudoisidorische Dekretalen – Decretales Pseudo Isidorianae) ist der übergreifende Name für die umfangreichste und einflussreichste kirchenrechtliche Fälschung des Mittelalters. Entstanden sind diese Fälschungen im zweiten Viertel des 9.… …   Deutsch Wikipedia

  • Pseudoisidorische Dekretalen — Pseudoisidor (oder pseudoisidorische Dekretalen – Decretales Pseudo Isidorianae) ist der übergreifende Name für die umfangreichste und einflussreichste kirchenrechtliche Fälschung des Mittelalters. Entstanden sind diese Fälschungen im 2. Viertel… …   Deutsch Wikipedia

  • Pseudoisidorische Dekretalien — Pseudoisidor (oder pseudoisidorische Dekretalen – Decretales Pseudo Isidorianae) ist der übergreifende Name für die umfangreichste und einflussreichste kirchenrechtliche Fälschung des Mittelalters. Entstanden sind diese Fälschungen im 2. Viertel… …   Deutsch Wikipedia

  • Catedral-Basílica de Nuestra Señora del Pilar de Zaragoza — «Basílica de Nuestra Señora del Pilar» redirige aquí. Para la basílica homónima del barrio de Recoleta, Buenos Aires, véase Basílica Nuestra Señora del Pilar (Buenos Aires). Catedral Basílica de Nuestra Señora del Pilar de Zaragoza …   Wikipedia Español

  • Tabu Homosexualität — Tabu Homosexualität: Die Geschichte eines Vorurteils (en español «El tabú de la homosexualidad: la historia de un prejuicio») es una obra estándar de estudio en lengua alemana sobre la homofobia, escrita por la socióloga, etnóloga y sexóloga… …   Wikipedia Español

  • DECIMAE — I. DECIMAE Saladinae, al. Saladinides dicuntur, quae in Concilio Basil. A. C. 1188. Philippo Francorum Regi in oppugnationem Saladini, Mahometani Principis, fuêrunt concessae. Huiusmodi etiam obtinuit Rex Angliae Richardus I. teste Mathaeo Paris …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HOLOCAUSTUM — Graece ὁλόκαυςτον, dicebatur lacirificum, quod totum igne consumebatur; quale fuit Sacrificium iuge, Hebr. Gap desc: Hebrew, Graecis ενδελεχισμὸς, de quo infra: ut et alia nonnulla, de quibus postea. Eius duo nomina, apud Hebraeos, Gap desc:… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”